라틴어 문장 검색

abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes elocridicos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto conlocat in gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6624)
Multas per gentes et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam adloquerer cinerem, quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1011)
2. Igitur michi a limine suspirate postea curie separato, in qua, velut sepe sub admiratione vidistis, fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:1)
15. Vos autem qui lugetis oppressi "animum sublevate, quoniam prope est vestra salus".
(단테 알리기에리, Epistolae 29:1)
4. Piget, heu!
(단테 알리기에리, Epistolae 75:1)
Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab ‘heu’, rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:3)
1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 41:1)
Ingenia terrae Columbi praeclarissima, Washingtonii facta fortia celebrando, patremque patriae civibus gratis tam subito ademptum lugendo, ex ercebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.43)
"heu, Fortuna, quis est crudelior in noste deus?
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장36)
Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:21)
"Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:209)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
"lugebit familia, sed angeli gratulabuntur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:16)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION