라틴어 문장 검색

nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:6)
nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est) - quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:2)
quid ego nunc lugeam vitam hominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:4)
Nam no/s decebat coe/tus celebranti/s domum Luge/re, ubi esset a/liquis in lucem e/ditus, Huma/nae vitae va/ria reputanti/s mala;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:2)
Sed lo/nge a leto nu/mine aspello/r Iovis, Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis, Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:2)
si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:2)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
Quid, quos res ipsa lugere prohibet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:7)
neque tamen lugent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:3)
Quid, qui non putant lugendum viris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:3)
deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:3)
nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:3)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION