라틴어 문장 검색

Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:7)
Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:9)
| Utique die feriarum, quo etiam lugentes rident.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:9)
Namque et superbi luget Aeetae domus, Et regna Peliae scelere Medeae iacent, Quae saevum ingenium variis involvens modis Illic per artus fratris explicuit fugam, Hic caede patris Peliadum infecit manus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)
A quo revelli nullo cum posset modo Et in sepulcro lugens vitam degeret, Claram assecuta est famam castae virginis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.2)
satiata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:8)
Amissum tamen luget insane.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:1)
Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 7:1)
Placuit ei lugere filium:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:3)
luget ut nemo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:4)
Nam in hoc quoque functus est optimi civis officio, quod fecunditate uxoris large frui voluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 3:2)
ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 18:1)
"prohibe lugere Quirites, nec violent lacrimis numina nostra suis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권321)
hoc luget spatio femina maesta virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권73)
Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION