라틴어 문장 검색

cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:3)
huc igitur incumbat orator, hoc opus, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 81:4)
proinde quaedam hebes, sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:6)
tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:4)
neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 206:4)
postea vero quam proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum . ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 179:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
Nocte tota ieiuni mutique perstant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:3)
Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:2)
alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 4:2)
Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 31:1)
Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:5)
Torquet ingratus se et macerat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:1)
Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION