라틴어 문장 검색

hoc circumsaltante choro temulentus adulter invenit expositum secreti in litoris acta corporis egregii scortum, quod perfidus illic liquerat incesto iuvenis satiatus amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권57)
Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain, divisor blaspheme Dei?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 11)
"norunt et ipsi ac sentiunt pollere Christum et vivere, eiusque iam iamque adfore regnum tremendum perfidis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.30)
quis perfidorum credere ausit rapacem beluam, tauris paratam congredi, cessisse plumis mollibus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.124)
"appello ab ista, perfide, ad Christum meum crudelitate, non metu mortis tremens, sed ut probetur esse nil quod iudicas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1342)
"temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat vel una perfidus caede oppetat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1371)
et iam cuncta acies in deditionis amorem sponte sua versis transibat perfida signis Luxuriae servire volens dominaeque fluentis iura pati et laxa ganearum lege teneri.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 188)
"O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:2)
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:14)
"Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:6)
"Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:2)
Solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:6)
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta virgine praedo?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:7)
Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:19)
Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula teque per aequor quaerimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION