라틴어 문장 검색

quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:2)
Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:4)
Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:4)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
Ergo inmoderati sunt et adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:4)
Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:3)
" Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:5)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:6)
Maeror contundit mentes, abicit, contrahit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:6)
Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:2)
Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui paene concessum est immoderatum in lacrimas ius, non immensum tamen ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:1)
et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:2)
Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:3)
Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION