라틴어 문장 검색

ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt - Suadaeque medulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:1)
certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:4)
itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:2)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:6)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:2)
Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:4)
Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:3)
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:1)
[Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장1)
Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:2)
Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:8)
nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:4)
eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION