라틴어 문장 검색

quin potius omnia ex vestro nutu arbitrio litterisque disponentur sacerdotibus, popularibus manifestabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 4:2)
quandoquidem nos in fratre meo Himerio avum nomine, patrem facie, utrumque prudentia iam tenemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 5:5)
sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:1)
interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages, quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem et diu frustra tergiversantem tempus et qualitas praedictae mortis innexuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 10:2)
quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)
Quamquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inventus, cui iure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:1)
nec citra iustum ista conicio, quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut, si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 2:2)
Constitit in mediis - ramus manifestat olivae legatum - causasque viae nomenque rogatus edidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권147)
"audite, o ductor Nemeae lectique potentes Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권280)
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:1)
Quod dum ille faceret, ministrum se regis fuisse manifestans, respondit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:7)
itaque postquam satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet, quandoquidem ut omnia unus publice Gabiis posset ei di dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 550:1)
Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 764)
Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2139)
Eloquar, quandoquidem me oras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2166)

SEARCH

MENU NAVIGATION