라틴어 문장 검색

tum gelidus toto manabat corpore sudor corripio e stratis corpus, tendoque supinas ad caelum cum voce manus, et munera libo intemerata focis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:18)
Date volnera lymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:20)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:8)
inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:2)
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:4)
hic tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 174)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
sed cur heu, Ligurine, cur manat rara meas lacrima per genas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 111)
"fidis enim manare poetica mella te solum, tibi pulcher."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1926)
"labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in Silvis aves frondesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet levis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 25)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
' misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.10)
frigidus a Rostris manat per compita rumor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.35)
ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION