라틴어 문장 검색

Phaedimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem imposuere labori, transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:9)
Ipse sedens solio Tereus sublimis avito vescitur inque suam sua viscera congerit alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:2)
Utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros componitur infans, nec nisi maturus communes exit in auras, sic ubi visceribus gravidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:4)
Mens ubi materna est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:20)
modo vulnera fratrum ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:28)
Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes nec nisi materna Vulcanum parte potentem sentiet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:8)
At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:7)
Hunc tamen infantem maternis demite ramis et date nutrici;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:5)
Vota pater solvit nomenque inponit avitum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:4)
Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:6)
Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas maternos luctus, hostilia busta piasti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:14)
At, puto, funeribus dotabere, regia virgo, condeturque tuum monumentis corpus avitis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:22)
Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, summe deum rector, maternaque vulnera leni."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:5)
Ecce facit mediis natas Orione Thebis, agmen femineum, iugulo dare pectus aperto, illas demisso per inertia vulnera telo pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari, tum de virginea geminos exire favilla, ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos nominat, et cineri materno ducere pompam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:6)
At nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION