라틴어 문장 검색

Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:13)
Quod fecit Narcissus cum indicaret Claudio matrimonium Messalinae et Silii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 8:3)
Quin et in medio operum aliquorum quae maxime affectant saepe moriuntur, veluti in in collocatione filii in matrimonium, consummatione conatuum et desideriorum suorum, et similibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:7)
" Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장16)
Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio.
(불가타 성경, 집회서, 23장32)
et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius;
(불가타 성경, 집회서, 41장27)
sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
(불가타 성경, 요엘서, 3장2)
Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.
(불가타 성경, 나훔서, 2장8)
Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장11)
Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장3)
Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus.
(CARMINA BURANA 5:1)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장7)
neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae acriores quia iniquae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION