라틴어 문장 검색

Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, propterea quod erant gravia et perplexa, coibant in medio atque imas capiebant omnia sedes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:1)
quae quanto magis inter se perplexa coibant, tam magis expressere ea quae mare sidera solem lunamque efficerent et magni moenia mundi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:2)
inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aëris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:11)
quod genus Idaeis fama est e montibus altis dispersos ignis orienti lumine cerni, inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:3)
Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando hoc super in caeli spatio coiere repente asperiora, modis quae possint indupedita exiguis tamen inter se compressa teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:4)
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:5)
Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non convenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:2)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
Adduxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:4)
Sudabant etiam fauces intrinsecus artae Sanguine, et ulceribus via saepta coibat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:3)
faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora densioraque sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:2)
Victrix caussa deis placuit, sed victa Catoni Nec coiere pares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:61)
Urbem, populis victisque frequentem Gentibus, et generis, coeat si turba, capacem Humani, facilem venturo Caesare praedam Ignavae liquere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:62)
Quamquam agitant graviora metus, multumque coitur Humani generis maiore in praelia damno, Exsulibus Mariis bellorum maxima merces Roma recepta fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION