라틴어 문장 검색

et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit evertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:9)
alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:4)
is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:5)
paucīs post mēnsibus Quīntus in hortō sedēbat carmen meditāns, cum irrūpit Vergilius valdē ēlātus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur1)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
"Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores praeteritos meditor"
(페르시우스, 풍자, satire 5104)
' Sicut [ficti] adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissi mum auditoribus fore:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:4)
meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:9)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Proinde multum lege scribe meditare, ut possis cum voles dicere:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 6:2)
quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:2)
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)
adde quod assidue domini meditata querellas ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 423)
Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:4)
et meditata manu componit verba trementi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION