라틴어 문장 검색

Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
Immitis enim et agrestis est omnis malitia, et inflatur aerio quodam tumore.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:5)
Bestiali malitiae comparavit, imo etiam acervavit iniquitatem hominis ultra bestiarum feritatem, dicendo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:5)
Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:2)
quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:6)
Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:9)
Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:10)
et ea quae sunt malitiae agrestis atque praedurae venator hujusmodi explorare consuevit, atque his potiri atque delectari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:8)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)
Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:4)
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 10:1)
Haec eo fingente licentius, Eutherius (ut postulavit) inductus, iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet, velari veritatem mendaciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:1)
suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:2)
Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 23:1)
Qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION