라틴어 문장 검색

Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:7)
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
(페르시우스, 풍자, satire 49)
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:1)
Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:3)
. . . Volabant inter haec potiones meracae . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:29)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus expulit elleboro morbum bilemque meraco, et redit ad sese:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 273)
leni praecordia mulso prolueris melius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.20)
scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:2)
Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:4)
dicitur mulsum et habeam poposcisse, a balneo exisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:3)
a pereat, quicumque meracas repperit uvas corrupitque bonas nectare primus aquas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b5)
Plurimum laudis iuvenes nostri moribus suis applicant quotiens de negotiorum 2 meritis ambi-gentes ad peritorum consilia decurrunt, sicuti nunc vir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conversationis opinione generosior, qui per litteras meas ad tuas litteras, id est ad meracissimum scientiae fontem laudabili aviditate proficiscitur, non modo reperturus illic ipse quod discat sed et forsitan relaturus inde quod doceat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION