라틴어 문장 검색

multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:6)
ut nuper, actus cum freto Neptunius dux fugit ustis navibus minatus Vrbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 92)
denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 241:1)
Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 87:1)
quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 320:2)
non expavescet circumventus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 104:4)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장4)
Cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare, quam solitus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장5)
"Quoniam quidem circumventus", inquit, "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장13)
Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장5)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
Sed undique circumventi sumus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장62)
Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION