라틴어 문장 검색

Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:6)
Nec innoxius ei saltem regressus evenit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:3)
Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:5)
Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:2)
nec quicquam melius videtur quam vita miserum privare iuvenem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:7)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis maxime cruciabar, sic ipse mecum reputans, quod in amplexu venerio scilicet nobis cohaerentibus quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel abstinentia frugi posset provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi indemnato et innoxio parceret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:6)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
"Tu quidem saneta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris affectionem miserorum casibus tribuis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:1)
pia voce revocat miseros
(ARCHIPOETA, I75)
cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te.
(ARCHIPOETA, III12)
tu miseris pater es multa dulcedine plenus;
(ARCHIPOETA, VI29)
Nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:6)
Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius;
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:1)
Quid aliud expectamus, vir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur?
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION