라틴어 문장 검색

quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:6)
nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:7)
in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:4)
Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et Miserere inquam morientium et pro consortio studiorum commoda manum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:3)
Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.1)
Salve inquit illa cur me fugisti, obsecro?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.3)
Susceperam causam Iuni Pastoris, cum mihi quiescenti visa est socrus mea advoluta genibus ne agerem obsecrare;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:1)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
Sed Bassus multis precibus, paene etiam lacrimis obsecrabat, implerem meum tempus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 12:1)
Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 2:1)
Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:4)
adnuit dexter Deus et secundo prosperat vultu, velut hoc salubre fidimus nobis fore, quod dicatas carpimus escas, sit bonum, supplex precor, et medellam conferat membris animumque pascat sparsus in venas cibus obsecrantum Christicolarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium14)
hic calentes hausit undas caede tinctus duplici, inlitas cruore sancto nunc harenas incolae confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.3)
haec ludibundus dixerat, caelum deinde suspicit, et congemescens obsecrat miseratus urbem Romulam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.132)
"furorne summus ultima et dementia est deos putare, qui creantur nuptiis, rem spiritalem terrulente quaerere, elementa mundi consecrare altaribus, id quod creatum est conditorem credere, deasceato supplicare stipiti, verris cruore scripta saxa spargere, aras ofellis obsecrare bubulis, homines fuisse cum scias, quos consecras, urnas reorum morticinas lambere?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1141)

SEARCH

MENU NAVIGATION