라틴어 문장 검색

horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:1)
at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:1)
numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 2:5)
Adfectio autem ad res aliquas est huius modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 4:7)
huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris mecum legere cum voles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 3:1)
atqui vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una ceteris excellebat omnes nominatae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:4)
nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:1)
Veri etiam simile illud est, qui sit temperans - quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:1)
nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini) - reliquas etiam virtutes frugalitas continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:5)
aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:5)
praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:1)
sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:2)
non enim omne vitium paris habet dissensiones, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:4)
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur - , quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igitur virtutis contraria est vitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:1)
idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION