라틴어 문장 검색

neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장3)
sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장5)
Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio an ob moderandas Tiberis exundationes verterentur flumina et lacus, per quos augescit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장1)
mox libellos et auctores recitat Caesar ita moderans ne lenire neve asperare crimina videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장3)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장5)
proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque aviam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장6)
Relatum dein de moderanda Papia Poppaea, quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum poenis et augendo aerario sanxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장1)
abolitas leges et funditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, quam fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장5)
quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장9)
atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장15)
tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장6)
idque quo acrius experiretur, poma, ut erant adposita, laudans nurui sua manu tradidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장3)
non crudelitatem, non clementiam cuiusquam experiar sed liber et mihi ipsi probatus antibo periculum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION