라틴어 문장 검색

Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:2)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)
emerge, dulcis pusio, quem mater edit castitas, parens et expers coniugis, mediator et duplex genus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias7)
"frontis pudorem, cordis innocentiam, pacis quietem, castitatem corporis, Dei timorem, regulam scientiae, ieiuniorum parcitatem sobriam, spem non iacentem, semper et largam manum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1133)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 570)
neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 215)
dos est magna parentium virtus et metuens alterius viri certo foedere castitas, et peccare nefas aut pretium est mori.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 245)
frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:1)
nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:2)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)
Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, omnes trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장6)
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장7)
Neque illis modestia neque modus, contentionis erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION