라틴어 문장 검색

Et, quae debetur pars tuae modestiae, Audacter tolle.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.8)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
quamvis ille hoc temperamentum modestiae suae indixerit, ne praecipere videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:5)
' Placuit et modestia sermonis et ratio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:4)
Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)
Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 3:2)
Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae modestia quies securitas eius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:5)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum - si quis tamen ultra modum - verecundus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 1:3)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)
EIUSDEM AD LAPPIUM MAXIMUM Archippum philosophum, bonum virum et professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas velim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae verecunde a te desideraverit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 5:3)
Illa verecundis lux est praebenda puellis, Qua timidus latebras speret habere pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 55)
plena verecundi culpa pudoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 76:3)
Quique verecundae speculantem labra Dianae , Quique Crotopiaden diripuere Linum . Neve venenato levius feriaris ab angue, Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:4)
illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis "da mihi perpetua, genitor carissime," dixit "virginitate frui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION