라틴어 문장 검색

Et cum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut velocitatem corporum et vires, ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum iniuriam vocant et neclegentes nostri deos, quod non bona valetudo etiam vitiis inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia.
(세네카, 행복론, Liber II 128:1)
Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
(세네카, 행복론, Liber VI 10:3)
Unum est inexpugnabile munimentum amor civium.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:3)
Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
Illa, quae sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, diis aequa.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 34:5)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
Ideo magno animo nos non unius urbis moenibus clusimus, sed in totius orbis commercium emisimus patriamque nobis mundum professi sumus, ut liceret latiorem virtuti campum dare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:1)
Sed vim negavit, Vt ne inexpugnabilis esset, sed aegras frangeret vires timor vel poena;
(세네카, 옥타비아 13:27)
Non alia magis est libera et vitio carens ritusque melius vita quae priscos colat, quam quae relictis moenibus silvas amat.
(세네카, 파이드라 7:1)
hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
(세네카, Phoenissae 168:1)
nefandas moenibus patriis faces
(세네카, Phoenissae 550:1)
moenibus caris potes
(세네카, Phoenissae 590:1)
et nunc produntur condita sine moenibus templa?
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:6)
urbi festus erat (dixere Parilia patres), hic primus coepit moenibus esse dies, annua pastorum conuiuia, lusus in urbe, cum pagana madent fercula diuitiis, cumque super raros faeni flammantis aceruos traicit immundos ebria turba pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 445)
porrigis ingentem spatiosis moenibus urbem, quam tamen angustam populus facit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION