라틴어 문장 검색

trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장5)
solam divi Augusti mentem tantae molis capacem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장3)
extrema et conglobata inter se pars contionis ac, vix credibile dictu, quidam singuli propius incedentes feriret hortabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장9)
Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장1)
et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장3)
inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum invocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장4)
et plerosque tranare Visurgim conantis iniecta tela aut vis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장12)
non alias maiore mole concursum neque ambiguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장6)
et manebant structis molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장4)
Haud magna mole Piso promptus ferocibus in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus et superbiae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장1)
haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장8)
Apud Aeduos maior moles exorta quanto civitas opulentior et comprimendi procul praesidium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장1)
quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장9)
amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod ingentis exercitus septem per annos moderator partisque apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dispergebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장2)
miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION