라틴어 문장 검색

Quae privata et propria sunt scaenae, de gestu et corporis flexu mollitiae veneris et Liberi immolant, illi per sexum, illi per luxum dissolutis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:4)
Vel miser absenti maestas quam saepe querelas Conicit, et lacrimis omnia plena madent!
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 833)
non festa luce madere est rubor, errantes et male ferre pedes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 120)
illius puro destillent tempora nardo, atque satur libo sit madeatque mero, adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 26)
omnia nam tristi tempora felle madent.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 47)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)
Care puer, madeant generoso pocula baccho, et nobis prona funde Falerna manu.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 63)
erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 345:3)
enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
his adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:1)
nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 4:1)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
mades mecastor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 369)
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 295)

SEARCH

MENU NAVIGATION