라틴어 문장 검색

At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:2)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Post haec Nortmanni monasterium et aecclesiam sancti Quintini incendunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:2)
Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:5)
Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:11)
Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:1)
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:1)
Delatum est corpus eius in monasterium sancti Dyonisii ibique humatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:12)
Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:11)
Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:4)
Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:3)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:1)
Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION