라틴어 문장 검색

Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus putant, non arteriarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 1:1)
Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 3:1)
Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 4:1)
non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:3)
Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 9:1)
Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:2)
Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:1)
Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:2)
Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, 'arcera non sternitur,' sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:1)
Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:2)
' Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 26:2)
Nam morbus in lege ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiae demonstratur, non periculum vitae ostenditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 28:2)
10. Circa hoc tempus, in autumno versus finem Septembris, grassari coepit, tum in ipsa urbe Londini tum in aliis regni partibus, morbus quidam epidemicus tunc temporis novus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:1)
Cui ex natura et symptomatibus eius febris sudorificae nomen indiderunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:2)
At quad spatium temporis per quod malitia morbi duravit, incoepit quidem circa vicesimum primum Septembris diem, cessavit autem sub finem Octobris sequentis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION