라틴어 문장 검색

aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장18)
Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장28)
et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장30)
cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장31)
Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo vomitus, qui varius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장35)
Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장59)
7. Sed cum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장1)
Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장7)
sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장14)
Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (ΣΤΡΌΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis solvuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장17)
Calor autem articulorum prout in pedibus manibusve aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nervi contrahantur, aut si id membrum ex levi causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheiragramve, vel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장18)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장19)
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장20)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora iisdem dolent noctuque corpora insudant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장21)
Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION