라틴어 문장 검색

"Adeo talis mulieris amore languescit amator quod eius nullis potest artibus oblivisci vel suam ab ea retrahere mentem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:2)
Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:2)
III Quum duo essent viri tam genere quam vita et moribus etiam aliis per omnia coaequales eo excepto, quod opulentia rerum dissimili respondet eventu, dubitatum constat a multis quis eorum sit potius eligendus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:1)
"Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:2)
"Viri scientia et probitate atque morum laudabili compositione bonus vel melior amor, non autem aetatis ratione distinguitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:4)
Sed vix contingere posset quod una mulier [in] morum probitatem vel pulchritudinis formam laudaret alterius, et, si laudare contingat in uno, in alio statim detractionis verba subiunget, quae praemissas valeant supprimere laudes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 30:1)
' Unde manifeste patet mulieres non posse mores egregios plenarie possidere quia, ut ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:5)
'Inquinat egregios adiuncta superbia mores.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:6)
Immo mulieres sua cuncta mendacia tueri arte laborant et sub ornata falsitate aliarum consuerunt falsum componere crimen.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:3)
Immo nullum opus mulier facit, in cuius principio dies non exspectetur et hora, et cui ars malefica non praestet initium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:4)
Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:2)
Manes videbis tu quoque fabulas, Quos pauciores fecerit ars tua;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:2)
Quem, non surreptis coeli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:2)
Sed postquam insanus pugnae deferbuit aestus, Exuerintque truces animos, jam Marte fugato, Diversas repetunt artes, curasque priores.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:3)
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum Versat onus, molique manu famulatus inerti Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION