라틴어 문장 검색

Saxones, qui rebelles fuerunt, depraedavit et castra cepit et loca eorum munita intervenit et vias mundavit, ut dum tempus congruum venisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:7)
Malo uerrat humum, quam sit tibi causa decoris, Quam tegat inmundas res bene munda nates.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:11)
crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quiquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget:
(아풀레이우스, 변명 7:3)
Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:10)
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator, Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo, Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus, Incolumes extra deducens remige dextra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:5)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장8)
Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장2)
et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장48)
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장62)
Dixit autem Iudas et fratres eius: " Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장36)
Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장41)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장50)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION