라틴어 문장 검색

ferre trabes solidas obliquaque volvere magno murmure saxa solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 56:4)
Me mea defendit gravitas frustraque petebar, haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus oppugnant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:8)
Haec ubi faticano venturi praescia dixit ore Themis, vario superi sermone fremebant, et cur non aliis eadem dare dona liceret murmur erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:1)
Murmura verborum fidas nutricis ad aures pervenisse ferunt limen servantis alumnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:1)
Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt, pro thalamis celebrant silvas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:9)
Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti accipit et natam delamentatur ademptam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:4)
saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:7)
Nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:5)
Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 12:1)
Desine Tydiden vultuque et murmure nobis ostentare meum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:1)
At haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur, rictuque in verba parato latravit, conata loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:2)
) saetis horrescere coepi nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum murmur et in terram toto procumbere vultu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:5)
cum memor has pinus Idaeo vertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati complevit murmure buxi, perque leves domitis invecta leonibus auras "inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:4)
fit murmur in urbe, spretarumque agitur legum reus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:12)
Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, tale sonat populus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION