라틴어 문장 검색

quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, integer est animi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:30)
sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 87:3)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 213:2)
nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere extrinsecus opis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 261:1)
sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta atque irrationalia vocantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 264:2)
sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:2)
sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 243:4)
aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:5)
si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 254:6)
nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 255:3)
quia mutis, ideo non rationalibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 255:5)
illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 311:4)
at cum ipsos loqui fingimus, ex quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena , sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:5)
quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION