라틴어 문장 검색

ANXIVS in cellam natorum carnis offellam Dum canis ex more fluuium prope ferret in ore, Eius ut est umbra uisa maiore sub unda, Hanc post dimissam festinus anhelat ad ipsam, Dumque cupita petit, dederat quod sors sibi, demit, Morte cadens iusta carnis per inania frusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:1)
Mox pater et natus, censore iubente, crematus Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:30)
Fac igitur signum, rear hoc ut te patre dignum, Vt similis patri uideatur uox fore nati".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:5)
Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi.
(불가타 성경, 집회서, 23장33)
Et dixi ad eam: " Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ".
(불가타 성경, 호세아서, 3장3)
Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
(불가타 성경, 호세아서, 4장10)
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.
(불가타 성경, 호세아서, 4장12)
Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
(불가타 성경, 호세아서, 4장13)
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
(불가타 성경, 호세아서, 4장15)
Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.
(불가타 성경, 호세아서, 4장18)
Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장17)
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장32)
Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장38)
et dixit: " Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장7)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION