라틴어 문장 검색

Est autem mulier avara, quia non excogitatur in mundo nefas quod ipsa audacter interveniente munere non committat, nec cuiquam necessitatem patienti sua novit abundantia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:1)
Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:1)
Non est ergo illius arbitrium eligendum, qui te cogit instanter illud toto mentis ingenio postulare, quod ipse idem tibi facit penitus denegari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:2)
Nam, si amor iustus vellet moderator haberi, id solum ad amandum cogeret amatores, quod statim vel post dignos labores eos mutua vice diligeret;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:3)
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Quin haec cadentum fragmina montium Natura vultum sumere simplicem Coget refingens, in priorem Mox iterum reditura formam.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:14)
O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
Truncos opifex et inutile lignum Cogit in humanas species, et robore natam Progeniem telo efformat, nexuque tenaci Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos, Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:4)
sicut mihi aetas praescribit, imperitia cogit, hortatur professio.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:12)
Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:19)
Natura an casu, an necessitate aliqua;
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:11)
Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:13)
In necessitate enim, ut ait quidam, probatur amicus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:7)
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:1)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION