라틴어 문장 검색

Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:14)
Washingtonius, autem, qui rerum magnarum servandarum causa, parva amittere, et negligere instituit, non plus auxilii, regionum incolis earum, per quas iter hostes faciebant, quam quod ad hostium vim prohibendam satis foret, ferre potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.54)
Linguarum, enim, earum, de quibus nunc agitur, utilitas tanti haberi debet, ut res nulla, quae eas in majus promovere possit, negligenda, aut omittenda sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.27)
Quod te per Genium dextramque deosque Penatisobsecro et obtestor, uitae me redde priori.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0758)
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,et neglecta solent incendia sumere uires.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1839)
neglectis flagitium ingens.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장50)
Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:4)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:19)
- nomine Christianae praetermissa domum suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:9)
"Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:4)
et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:4)
Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:2)
Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:9)
ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION