라틴어 문장 검색

Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
(불가타 성경, 집회서, 29장31)
Non est dicere: " Hoc illo nequius est ": omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
(불가타 성경, 집회서, 39장40)
Neque enim regibus maledicent neque benedicent.
(불가타 성경, 바룩서, 4장65)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장34)
quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:33)
Quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:4)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:13)
Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 5:5)
Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut vilicus semper se repraesentet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 11:1)
Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:1)
Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:2)
'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 1:4)
Credis me potuisse meae maledicere vitae, ambobus mihi quae carior est oculis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1041)

SEARCH

MENU NAVIGATION