라틴어 문장 검색

Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 8:2)
Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:2)
Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:3)
Si nequitiam defendere vis, licet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:4)
Non vis nequitiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:9)
Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et voluptas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 6:2)
EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 2:1)
Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 1:1)
DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 2:1)
Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 3:1)
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 6:1)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
Plato ante hos omnis ita varie et de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:1)
nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION