라틴어 문장 검색

ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:2)
ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장49)
At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장8)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:4)
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Qua tua te fortuna sinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:8)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:4)
Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:2)
ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 2:5)
"pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem;"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 8:12)
"ne amplius quam semel."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION