라틴어 문장 검색

mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, dexteraque immissis da mihi signa rotis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 932)
nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, missile nunc disci pondus in orbe rotat, et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, sectatur patrios per iuga longa canes:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 142)
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos docta lupata ligant quotiens per frondea lora flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 138)
hederis quoque circumplexis pendula lora virent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem38)
micant colores, albus vel venetus, virens rubensque, vestra insignia, continent ministri ora et lora manus iubasque tortas cogunt flexilibus latere nodis hortanturque obiter iuvantque blandis ultro plausibus et voluptuosum dictant quadrupedantibus furorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium73)
quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:2)
de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:4)
orbitas omni fugienda nisu, quam premit votis inimicus heres, optimo poscens - pudet heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum12)
hinc praeterveetus Nisum et te, mitis Eleusin, laevus abit, iamque arva gradu Teumesia et arces intrat Agenoreas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권143)
ille dolori pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum conruit, extremisque animae singultibus errans alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis, excussae procerum mentes, turbataque mussant concilia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권37)
Solverat Hesperii devexo margine ponti flagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabat Oceani sub fonte comam, cui turba profundi Nereos et rapidis adcurrunt passibus Horae, frenaque et auratae textum sublime coronae deripiunt, laxant calidis umentia loris pectora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권158)
tristis comitatus eunti circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae Nubilaque et vulso terrarum sordida fundo Tempestas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권164)
illi formidine nulla, quippe in corde deus, solum timor obruit ingens Oedipodioniden, vatisque horrenda canentis nunc umeros nunc ille manus et vellera pressat anxius inceptisque velit desistere sacris, qualis Gaetulae stabulantem ad confraga silvae venator longo motum clamore leonem exspectat firmans animum et sudantia nisu tela premens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권208)
parte alia victor curru Neptunia tendit lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes Myrtilos et volucri iam iamque relinquitur axe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권103)
sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)

SEARCH

MENU NAVIGATION