라틴어 문장 검색

hi ergo cum a latronibus infestarentur, occupato edito colle Saturnios se nominaverunt, quo ante nomine etiam idem collis vocabatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:3)
Alii cereos non ob aliud mitti putant quam quod hoc principe ab incomi et tenebrosa vita quasi ad lucem et bonarum artium scientiam editi sumus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 32:2)
Fatuam a fando, quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius vocem edunt quam attigerint terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 22:4)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Nam ideam haec dea Iovis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:3)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Nam sibi libertas umquam si redderet orbem, Ludibrio servatus erat, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:11)
Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis, Dicatur potius *το`ν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLV1)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIII1)
* * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27327)
cuius mortem nobilitavit eorum exitus, qui eam occiderunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3177)
apud Graecos legitur, puerum quendam terra editum admodum pulchrum membris omnibus fuisse, qui *̓αετο`σ sit vocatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3946)

SEARCH

MENU NAVIGATION