라틴어 문장 검색

sed minimum Apostolorum se esse dicebat, et quidquid esset, gratiae divinae esse non meriti sui, nihilque nos hahere quod non acceperimus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:9)
sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:1)
Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum, quia compositio habet initium, quo compositum maneat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:7)
Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quicquid in vobis laudabile factum est, non a nobis sed ab illo factum est, qui facit mirabilia solus.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 1:3)
Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 18:1)
Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:20)
et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum , sed Academiae spatiis consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 6:1)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
Nam quicquid eius modi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare sanctam societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:5)
etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:5)
postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 18:3)
non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:2)
dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 10:3)
primum quod tibi facetum videtur, quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:2)
Nam quicquid illi vacat, caput de tabula non tollit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION