라틴어 문장 검색

atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 1:3)
Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum praecerperemus, notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:2)
in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 10:2)
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 8:1)
Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 1:1)
Item, si quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 2:2)
Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 1:1)
ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 1:2)
Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 9:1)
Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 10:1)
praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo non descendi, sed descendidi dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 1:2)
Videte, inquit, hominis levitatem, tamquam prorsus ista dedecora hoc convicio in homine notarentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 5:2)
Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, Qua Voconiam legem suasit, quaeri solet quid sit classicus, quid infra classem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIII 4:1)
Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 12:1)
Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION