라틴어 문장 검색

sed, ut eo tempore id maxime fit, sic quandocumque evenit, noxium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:7)
Medicamentum ejus fortuitum est, uno die febris, quae humorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 23:3)
Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:4)
his deinde conjectis, excipienda reliqua pars tunicae et inter digitos scalpellus immittendus est, eximendumque aut effundendum quidquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:1)
Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit, aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:6)
Cunabula prima cruentis debita suppliciis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:27)
heu semper Ptolomaei noxia mundo mancipia!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:291)
innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes mancipium solis utile suppliciis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:16)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
Omnes supplicio dignos letoque fatentur, qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:292)
ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
Tandem supplicium cunctis pro montibus Alpes exegere Getas;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:61)
iamiam suppliciis fessos humilesque serenus respice.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum32)
Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi fataque vicinis noxia pellis aquis, cum tua vel mutis tribuant miracula vocem, cum tibi plebeius carmina dictet honos et sit nulla manus, cuius non pollice ductae testentur memores prospera vota notae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus1)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)

SEARCH

MENU NAVIGATION