라틴어 문장 검색

at Meherdates validis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare proelioque experiri statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장3)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
tantus inde ardor certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo milite amisso, paucis admodum vulneratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장7)
quid superesse nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et armis meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장7)
dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장4)
postremo, quid vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장7)
abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:3)
rapta arma, nudati gladii;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장9)
an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장12)
missi ad Par- thum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad civile bellum legionibus terga nudarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장8)
et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장11)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장3)
nam si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장4)
nudaverat sinistrum cornu Batavorum ala transfugiens statimque in nos versa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION