라틴어 문장 검색

o semper tacita sortes ambage malignae eventuque patens et nescia vatibus ipsis veri sera fides!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:215)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)
O celebranda mihi cunctis Pollentia saeclis!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:250)
o meritum nomen!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:251)
O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam14)
cum subito varius vicina clamor ab urbe et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis auditae per rura lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae15)
"o senium positure rogo falsisque sepulcris natales habiture vices, qui saepe renasci exitio proprioque soles pubescere leto, accipe principium rursus corpusque coactum desere.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix19)
O felix heresque tui!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix44)
necdum moderamina mundi sumpserat illa domus, cum te Lucina beatis adderet astrorum radiis, o maxima rerum gloria:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae21)
O felix sonipes, tanti cui frena mereri numinis et sacris licuit servire lupatis, seu tua per campos vento iuba lusit Hiberos, seu te Cappadocum gelida sub valle natantem Argaeae lavere nives, seu laeta solebas Thessaliae rapido perstringere pascua cursu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato1)
o quantum formae sibi conscius erigit armos spargit et excussis colla superba iubis!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.2)
"O pubes domitura deos, quodcumque videtis, pugnando dabitur;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia7)
sed vos, o tandem veniens exercitus ultor, solvite Titanas vinclis, defendite matrem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia16)
"o numen amicum" dux ait "et legum genetrix longeque regendo circumfusa polo consors ac dicta Tonantis, dic agedum, quae causa viae?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:60)
o duplici fecundam consule matrem felicemque uterum, qui nomina parturit annis!
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION