라틴어 문장 검색

Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua sanctitas poterit invenire, ut intellegatis quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiserat - utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus!
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:1)
Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur et facilius diabolus cum suis angelis vinceretur!
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:4)
Iam vero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrimarum!
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:7)
Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes deo quod te debere cognoscis!
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:8)
Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum etiam non visum feci amicum, si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus sed animum in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi?
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:2)
Obiciebat o littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 2:4)
In hac quoque primi verbi praepositione o ob eandem causam producunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 3:3)
Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:1)
Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam 'persona' dicta est, 'o' littera propter vocabuli formam productiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:2)
O hominem nequam!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 6:2)
O hominem nequam!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:12)
O nomen dulce libertatis!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:2)
O ius eximium nostrae civitatis!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:3)
O lex Porcia legesque Semproniae!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:4)
O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION