라틴어 문장 검색

id ut facere posset regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 653:2)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris volgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 692:2)
Me defraudato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1101)
defraudem te ego?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1105)
iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam defraudare, dixit sese operam promiscam dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2164)
egomet me defraudavi animumque meum geniumque meum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 922)
age obliga, obsigna cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4200)
an tu te ea causa vis sciens suspendere ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1158)
Iam te ratu's nactum hominem quem defraudares?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 374)
numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 3142)
huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi, nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 15)
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1142)
Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi, quod animadverti multa te aedificavisse et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말6)
tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur, donec opus sit perfectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말3)

SEARCH

MENU NAVIGATION