라틴어 문장 검색

Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:5)
quis non inrepere sacris obsequiis doluit totiens venale cadaver?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:88)
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi, te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis obsequiis natura meis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:196)
carmen amor generi, soceri reverentia poscit officio vatis, militis obsequio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae5)
At tibi diversis, princeps altissime, certant obsequiis soceri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis3)
Chaldaea mago seu carmina ritu armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis obsequium Marci mores potuere mereri.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:152)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)
inde pium matris regina gerebat obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:49)
obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:31)
quis enim princeps non omnibus egit obsequiis dominum sese patremque vocari, quod tibi continuis resonant convexa diebus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:98)
quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 1:2)
sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:2)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:1)
Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION