라틴어 문장 검색

ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu, testis et Hesperiae vocis Eous erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 97)
Id commoventem gravemque humanam historiam efficit, quae parere valet aut florentem liberationem, incrementum, salutem amoremque aut procedentem occasum et mutuam dissolutionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:5)
atque hoc fidei lumen in nobis iugiter augeatur, donec dies ille sine occasu adveniat, qui ipse est Christus, Filius tuus, Dominus noster!
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 124:2)
post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit, arduum tribunal alti victor ascendit Patris, inclytam caelo reportans passionis gloriam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae53)
aut subit ortu aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권102)
"non inflata tumet, non invidet aemula fratri, omnia perpetitur patiens atque omnia credit, nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, occasum lucis venia praecurrere gestit, anxia ne stabilem linquat sol conscius iram."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1222)
Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:5)
Iliaci cineres et flamma extrema meorum, testor, in occasu vestro nec tela nec ullas vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent ut caderem, meruisse manu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:17)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:12)
Multi ante occasum Maiae coepere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:7)
At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt, solis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:4)
tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper temperat et saltus reficit iam roscida luna litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:12)
tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:3)
est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION