라틴어 문장 검색

per inlecebras urbis et inhonesta dictu corpus otio, animum libidinibus imminuebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장2)
Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per otium agitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장1)
quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장7)
Helvidius Priscus [regione Italiae Carecina] e municipio Cluviis, patre, qui ordinem primi pili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis iuvenis admodum dedit, non, ut plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita rem publicam capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장2)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)
Civilis omissa expugnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis fidem legionum convellens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장5)
Classicus segne plerumque otium trahens velut parto imperio fruebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장3)
septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tulerit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장7)
proximus annus civili bello intentus quantum ad Iudaeos per otium transiit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장5)
otii enim nomine servitutem concilias.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:3)
Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, sed ut, quem ex proximo locum fors obtulisset, eo patriam recuperare niterentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
ex maximo bello tantum otium totae insulae conciliavit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, videretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
quamquam ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico scriberet, quid ageret, inprimis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 1:1)
absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam inuidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION